Ifigenia: “Tantum malorum…”

tantum religio

Lucrezio, De rerum natura, I, vv.80-101:

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
impia te rationis inire elementa viamque
indugredi sceleris. Quod contra saepius illa
religio peperit scelerosa atque impia facta.
Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
ductores Danaum delecti, prima virorum.
Cui simul infula virgineos circum data comptus
ex utraque pari malarum parte profusast,
et maestum simul ante aras adstare parentem
sensit et hunc propter ferrum celare ministros
aspectuque suo lacrimas effundere civis,
muta metu terram genibus summiss petebat.
nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
quod patrio principes donarat nomine regem;
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
deductast, non ut sollemni more sacrorum
perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis,
exitus ut classi felix austusque daretur.
Tantum religio potuit suadere malorum.

Gli errori della religio: il sacrificio di Ifigenia. PREZI a c. di filosofico.net. 

Sacrificio di Ifigenia, Pompei, Casa del Poeta Tragico,  45/79 d.C., Museo Archeologico Nazionale, Napoli

Sacrificio di Ifigenia, Pompei, Casa del Poeta Tragico, 45/79 d.C., Museo Archeologico Nazionale, Napoli

 

Ifigenia in Tauride, Casa dei Vettii, Pompei

1550 Total Views 2 Views Today
Print Friendly, PDF & Email
Facebooktwittergoogle_pluspinterest

Lascia un commento