Il ratto delle Sabine

J.L. David, Le Sabine, olio su tela, cm 385 x 522, Museo del Louvre, Parigi

 Il testo liviano: Ab urbe condita, I, 9-13

[9] Iam res Romana adeo erat valida ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sangumem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demunì compar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proxìmì quique, Caeninenses, Crustumini, Antenmates; iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbenì vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas ‘ ex plebe homines quibus datuni negotiuni erat domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulchritudine ìnsignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaretIbalassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus deuinque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patruin id superbia factuin qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris quod adnisurus pro se quisque sit ut, cuin suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factuni purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

 [10] Iam admoduni mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tuin maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant. Nec domi tantuni indignationes continebant sed congregabantur undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in iis regionibus erat conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Anteirmates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter nomen in iis regionibus erat conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Anteirmates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Anteninates pro ardore iraque Caeninensiunì satis se impigre movent; ita per se ipsuin nomen Caeninum in agrum. Romanum impetuin facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique certamine docet vanam sine viribus.iram esse. Exercituin fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce hostiuni occiso urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum factis vir magnificus tuni factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabrìcato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea cuin ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cuni dono designavit templo Iovis fines cognomenque addidit deo: “luppiter Feretri”, inquit, “haec tibi viptor Romulus rex regia arma fero, templunique his regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent”. Haec templi est origo quod primum omnium. Romae sacratum est. Ita deinde dis visum nec ínritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupavit nec multitudine compotum eius doni vulgari laudem. Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.

 [11] Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit. Utroque coloniae missae: plures inventi qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

Novissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum. prius quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aqua forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illì pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.

[12] Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palati. Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum tollens,“luppiter, tuis”, inquit, “iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt; at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo”. Haec precatus, veluti sensisset auditas preces, “Hinc”, inquit, “Romani, luppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet”. Restitere Romani tamquam caelesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. Nec Procul iam a porta Palati erat, clamitans: “Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris”. In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit: Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

 [13] Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. “Si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos volnerum ac caedium viris ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus”. Movet res cum multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo sed civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant: imperium omne conferunt Romam. Ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.

CLICCA QUI per la traduzione in lingua italiana.

giambologna_ratto_sabine

Jean de Boulogne (Giambologna), ”Ratto delle Sabine”, Firenze, Loggia dei Lanzi, 1581

GUIDO ROSSI, Il ratto delle Sabine, Adelphi, 2000

L e candide vesti delle vergini sabine, innalzate sulle muscolose braccia dei romani agli ultimi raggi del sole, sembrano trasformare il teatro dei festeggiamenti in una sorta di mare popolato di vele. Un vento leggero le fa ondeggiare, insieme col movimento dei corpi. All’urlo indemoniato e assordante dei romani, che segue il gesto di Romolo, si va dolcemente sostituendo il pianto sconfortato e lamentoso delle fanciulle, che invocano le loro madri. Un pianto di dolore e di piacere a un tempo, come scoprono alcuni romani che, per domare lo scompigliato tentativo di ribellione delle donne sabine, sono costretti ad afferrarle per le spalle e sollevarle per le gambe. Nessuna sabina viene trascinata sul terreno polveroso, tutte sono sollevate e trasportate quasi in un danza dionisiaca dai gagliardi uomini romani. Il peso dei loro corpi diviene via via più leggero, reso lieve dall’entusiasmo di questa nuova prospettiva di vita. Per la prima volta i porcari dei Monti Albani assaporano l’ebbrezza dei corpi di quelle dolcissime creature. E la loro bellezza intenerisce il cuore. Da quel comportamento dei romani si diffonderà poi l’usanza di far varcare alla sposa la soglia della casa maritale tenendola sollevata tra le braccia, affinché non entri da sola, magari spinta contro la sua volontà, ma soprattutto perché si senta immediatamente protetta dal suo compagno appena cambia nido – o meglio cambia di manus. L’ ordine di Romolo era stato preciso: le Sabine dovevano essere portate nelle case, ma curate e accudite, rispettate, sì da escludere atti di libidine; la lussuria non rientrava negli scopi del ratto. Il giorno successivo le donne rapite sarebbero state riportate nel teatro dei festeggiamenti al cospetto del re, il quale avrebbe loro spiegato il significato e l’ alto valore spirituale e sociale del rapimento. L’ospitalità era ormai stata violata. Un’ostilità e un rancore irrefrenabili avrebbero spinto i sabini a vendicare non solo le loro donne, ma soprattutto il tradimento. L’ospitalità, quando è offerta, non può essere conculcata né profanata: è questo uno dei peggiori crimini che l’uomo possa compiere. Bisognava perciò correre subito ai ripari e giustificare, nobilitare e magari manipolare la verità dei fatti. Far sì che il ratto, da crimine di guerra, diventasse rito di pace, da vilipendio si tramutasse in legame di profonda amicizia e fedeltà. Tutto, invero, sembrava, per il momento, andare per il meglio.

Pablo Picasso, ”Il ratto delle Sabine”, 1962

Pablo Picasso dipinge il ratto delle Sabine: CLICCA QUI per approfondire.

2930 Total Views 1 Views Today
Print Friendly, PDF & Email
Facebooktwittergoogle_pluspinterest